#Act. V#Matth. V; Luc. VI#Levit. X#Gen. II
Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, voluit esse in collegio justorum, ut haberet necessaria vitae sine labore, et ita lucrative voluit sibi acquirere praebendam. Et cum voluisset totum pretium agri venditi ponere ante pedes apostolorum, non solvens votum, defraudavit de pretio agri, conscia uxore sua, mediam partem sibi reservans, reliquam ad pedes apostolorum ponens. Quod statim Petrus praevidens in Spiritu ait: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? Cur fraudasti de pretio agri? Non es mentitus hominibus, sed Deo, qui scrutatur corda, et perdit omnes qui loquuntur mendacium. Audiens hoc Ananias cecidit, et exspiravit. Ubi notandum quia, licet in Evangelio Dominus dixerit: Qui te percusserit in maxillam dexteram, praebe ei et aliam, tamen in primitiva Ecclesia, quandoque exercuit vindictam. Quando enim primo promulgantur leges, solent ad eas sanciendas graves vindictae exerceri, ut rigorem promulgatae legis sanciat severitas vindictae. Unde in initio legis nascentis pro collectione lignorum in Sabbato lapidabatur homo. In initio sacerdotii duo filii Aaron igne consumpti sunt, pro oblato igne alieno. Sic Ananias, defraudans de pretio agri, corruit et exspiravit, pro terrore aliis incutiendo, quia tam velox vindicta magnum timorem aliis incussit. Factus est enim timor magnus in omnes qui audierunt. Et est anticipatio, quia solius viri mortem ante uxoris exitum pauci audierunt. Surgentes autem juvenes asportaverunt cadaver, et sepelierunt. Et factum est quasi horarum trium spatium, et uxor ejus nesciens, introivit. Ad quam Petrus: Dic, mulier, si tanti agrum vendidisti? Ad quem illa: Etiam tanti. Ad quam Petrus: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum stant ad ostium, et efferent te. Ac si verbo brevi concludens diceret; morieris. Qui enim sepelitur mortuus est, et confestim corruit ante pedes ejus, et exspiravit, quia fuit conscia fraudis. Et intrantes juvenes, qui stabant ad ostium, invenerunt eam mortuam, et asportaverunt, et sepelierunt ad virum, id est juxta virum suum. Fuit enim haec consuetudo Hebraeorum, uxores sepeliri juxta viros suos, ut conjunctionem carnis sequeretur conjunctio pulveris, et quia mulier formata est de costa viri.